HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 58

JPEG (Deze pagina), 695.26 KB

TIFF (Deze pagina), 7.13 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

~2 r
t 56
E porro, quorum consiliis et operae tanta res debetur.
E Unde ut disciplina Vestra uberrimos fructus oapiat,
C Vos curabitis, collegae coniunctissimi, qui artem medi­
i cam protitemini. i
‘ Absoluto Nosocomio de aliis aediüoiis multi sermones
tuere. Hanc ipsam enim aedem, qua hodie contenti esse
; debemus, angustam, inopem, tristem, nec sartam nee d
teotam, Palladi Leidensi parum esse honestam, dudum
inter omnes constitit. Constabat iam ante sexaginta
annos, cum in lege academica scriberetur, novam aedem
primo quoque tempore oonditum iri. At legi non paru-
erunt qui legem tulerant. Petendo et iterum iterumque
petendo nihil impetrabatur. Quidquid. tentaretur, frustra ;
L fuit. Postremo res eo pervenit, ut vel ipsa spes
praeoisa videretur, postquam multis placere et oraculi a
instar esse ooepit notissimum illud effatum, ,,artium ao
disciplinarum curam ad rempublicam nihil pertine1"e"; s
euius sententiae perversa interpretatio mirum quantum
bonae causae nocuerit. Sed ex istis ineptiis tandem Q
emersimus. Neerlandia nostra, antiqua bonarum artium
fautrix, dignitatis suae conscientiam recepit. Itaque Vir
Excellentissimus, qui patriae res domesticas procurat, .
ipse literarum amantissimus, in magna Ordinum Gene-
ralium coneordia et liberalitate, legem pertulit, ut con-
deretur Minervae sacrarium, ea amplitudine et magni-
ticentia, quae Aoademiam Lugduno-Batavam deceret,
utque simul aediücaretur et Labo1"ato1‘ium Zootomicum,
a multis diu desideratum, et novum Histoiiae Naturalis
· Museum, immensis illis thesauris apte disponendis ac-
al