HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 54

JPEG (Deze pagina), 694.22 KB

TIFF (Deze pagina), 7.15 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

in i
l
‘ 52
_ lustrum ita absolvere, ut grave illud chirurgiae et the-
oreticae et practicae onus ad metam usque sustineres.
Improbo labori corporis vires non suffecerunt, ita quidem
X ut ante iustam aetatem e vita publica in privatam _
· invitus Te receperis. Neque tamen ideo minore a nobis
uteris existimatione. Fortem enim virum, qui ob vul-
' nera adversa in proelio accepta militiae vacationem
impetravit, pari laude dignum censemus atque illum, ‘
qui salvus et incolumis in bello perstet. Igitur Te iam
_ otio cum dignitate fruentem ea prosequimur observantia, I
quae Tibi ob magna erga Academiam merita debetur.
Laetamur autem valetudinem ita Tibi contirmatam, ut q
· ex instante senectute, quam placidam ac tranquillam - l
'A Tibi exoptamus, aliquem etiam rei literariae fructum
augurari liceat.
Tuus etiam in ordinem nostrum adventus in eundem
annum incidit, carissime DE VVAL. Triennium est ex
quo nobis valedixisti, ut legum poenalium scribenda­
rum arduo negotio praeesses. At nostri Te non cepit
oblivio, neque nos Tui. Quo erge. Te animo simus,
nuper expertus es, cum Tibi necopinanti nostrae literae
bene multae et chartae epistolares et telegraphemata ` ‘
supervenirent. Nobis enim non exciderat illius diei
memoria, quo Tu hanc Academiam ornare coepisti.
Grati recordabamur, quantum res nostrae per viginti
duos annos a Te ceperint emolumenti. Quo si nunc
suavissimo collega inviti caremus, ea nos solatur spes,
fore ut mox codice isto poenali, prislinae servitutis
tristissimo documento, aliquando liberati Tuis auspiciis
in
, »“