HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 50

JPEG (Deze pagina), 696.67 KB

TIFF (Deze pagina), 7.09 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

i
ii
is
in Gymnasio defenderat. Et erant revera naturae ac
literarum studia in SUPJNGARIO arctissime coniuncta, ii
qui non tantum scriptores veteres per totam vitam in °
deliciis habuit, sed ex illa disciplina eam hauserat sa-
nitatem, eam solertiam, prudentiam, scribendique ele-
gantiam, ut vere Hippocnunii aut eo1211HAv1UM referre
videretui". His dotibus cum accederet ingens eruditionis
copia et indefessa industria, factum est ut in medicina
et docenda et exercenda primarium locum occuparet.
Qualis esset ad aegrotantium lectulos, quo observandi §
acumine, qua sagacitate, qua cautione et diligentia, A
quanta in medendi ratione simplicitate, quanta denique i
erga eos quos curabat patientia et humanitate, verissime ‘
, expressit optimus testis, Cl. s1MoN THoMAs, cum ad
defuncti tumulum piae animae parentaret. Doctoris aca-
demici ofücio quomodo functus sit, testantur multi
egregii discipuli, diuque testabuntur libri editi et scripti­
ones plurimae, in quibus varias disciplinae suae par-
tes ita illustravit, ut in magna rerum abundantia ubique
eluceat limatum iudicium cum sincero veritatis amore
coniunctum. Ex historico autem medicinae studio, quo
admodum delectabatur, praeclarum fructum cepimus, .
longam libellorum seriem, qua institutionis niedicae in
Academia nostra historiam per singula capita enarravit, Q
ea quidem ubertate et cura, ut nullum esse possit uti­ F
lius subsidium et adiumentum futuro ipsius Acadeniiae
historico, qui ut aliquando exoriatur vehementer opta­ i
mus. Videtis, AA., quo animo erga Academiam, tot sibi
nominibus carissimam, fuerit SURINGABIUS. Eiusdem
z
c
i
i
· ¤
l