HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 46

JPEG (Deze pagina), 706.46 KB

TIFF (Deze pagina), 7.01 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

l
ll
‘ W
44
laudavi veterum illorum temporum ratione habita, sed
nostrae etiam aetati idem saluberrimum esse censeo. `l
Multo enim melius Academiae prospicitur, ubi viri
gravissimi, summis honoribus praeclare gestis speeta- .£
tissimi, dedita opera hoc literarum patrocinio fun-
guntur, quam si omnia regerentur a solo Regis Mi-
nistro, tot ac tanta diversissimae naturae negotia
sustinente. Antiqua autem Academiae libertas et libe-
ralitas multo certius illibatae conservabuntur, iis custo-
dibus commissae, qui, cum IANI DOUSAE successores
sint, numquam non persentient, sanctam patrum here-
ditatem sibi esse vindicandam. ltaque optima vota
facio, ut, quidquid in legibus academicis mutetur, *"
I Vestrum collegium integrum integra potestate stabi­
liatur, utque Vos ipsi quam diutissime reipublicae
literariae praesidio sitis et emolumento.
Te, Nobilissime Gnvizns VAN ENDEGEEST, paucis com-
pellare animus me iubet. Haud ita pridem Te salu­
tavimus octogenarium, sed ita octogenarium, ut viridis
ac vegeta Tua senectus multorum iuventuti praestare
videatur. Te enim haeo sedecim lustra nec animo aut
corpore fecerunt inürmum, nec a rebus gerendis avo­
carunt. Tanta alacritate tantoque studio Academiae A
commodis invigilare pergis, ut nulla in re senectus l
appareat, nisi in consilii maturitate et prudentia et
auctoritate. Quae cum magna sit et Tua et nostra q
felicitas, est profecto quod Tibi nobisque ipsis gra- J
tulemur. Valde autem optamus, ut dilecta Tibi Aca-
demia diu Te Curatore rerumque suarum patrono glo-