HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 45

JPEG (Deze pagina), 648.95 KB

TIFF (Deze pagina), 7.00 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

jg ` ä
I
1
tt A
qui ,,in libertatc propugnanda plus satis calescerent, A
huic posthabere omnia gloriae ducerent"¤8). Quasi vero A
ä in causa una omnium optima plus satis calescere pos-
f semus! At vos, agite, idem laudis testimonium adver- E
A sariis extorquete! Digni estote huius Academiae alumni! A
Namque sic semper vobis persuasum habetote, istum A
diem Neerlandiae fore fatalem, quo Academia Lugduno­ A
Batava desierit esse libertatis praesidium. Sed absit
omen! Prius ipsa esse desinet. Quamdiu vero vivet ac
vigebit, ius suum vindicabit suumque praestabit offi-
cium. Spondet hoc patria virtus, spondet Academiae
dignitas, spondet pia GUILIELMI Arausiaci memoria, in
u seram usque posteritatem magna cum religione colenda.
E Quandoquidem, AA., ut liberi esse possimus, servire
f legibus debemus, postquam multa de libertate disserui,
i iam legi parebo, qua praescriptum est, ut, quae quoque
,5 anno Academiae aut prospera aut adversa evenerint,
i a Rectore decedente summatim commemorentur.
" Vos, Amplissimi Curatores, valere et vigere, magna 4 t
nobis est laetitia. Experti novimus, quid Vobis Aca-
demia debeat, cuius res hoc etiam anno magna cum
diligentia procuravistis. Laudavi in oratione Curatorum
collegium, a maioribus sapienter et liberaliter institu-
tum, eximium rebus nostris adiumentum. Nec tantum