HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 44

JPEG (Deze pagina), 720.37 KB

TIFF (Deze pagina), 7.00 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

1 ig
42
fracta est eorum insolentia, qui rerum naturam suo
modulo metiri soliti, veritatis vim sanamque rationem >§
reformidantes, omnem sentiendi dicendique licentiam ë
ita compescere conantur, ut ipsi animis et conscientiis {
imperitare possint, id Deo seilicet aceeptum fore cla- i
mitantes. Hoc ipso quod vivimus tempore longe lateque
serpit ea labes, cupidissimis partium studiis per Euro-
pam disseminata. Nostram quoque patriam invasit, nec
paucorum mentes, rectae quae stare antehac solebant,
dementes ad invia quaeque detlexit. Iactantur voces
nimiam docendi libertatem in scholis publicis invidiose
oriminantium. In ipso Ordinum Generalium conventu,
qui populi nostri iura custodiunt, iactantur querelae x
de hac Academia, eas doctrinas propagante, quibuscum i
nulla superstitio constare possit. Facile est contemnere
ridiculas tenebrionum voculas, ab humanitatis incre-
mentis nescio quid sibi metuentium. Nec multum sol-
liciti sumus, quid isti moliantur. Haud dubia enim est q
libertatis victoria, novas certando vires acquirentis, in 4
totoque terrarum orbe aliquando regnaturae. Sed vigi­ `
landum tamen, ne vel parumper nimium securi a vi- i
gilantibus occupemur. Quapropter omnes coniunctis ami- té
mis et viribus idem agamus: sacrum pignus tueamur!
Id nos agamus, aestimatissimi Curatores et Collegae, `
quibus prae ceteris ea cura mandata est. Id vos agite,
q generosi adolescentes, in quibus reposita est patriae
spes. Olim praestantissimus historicus, sed rerum no-
strarum minime fautor, FAMIANUS sTP.ADA, maiores
nostros, cum reprehendere vellet, eximie laudavit, utpote