HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 41

JPEG (Deze pagina), 699.60 KB

TIFF (Deze pagina), 6.97 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

l
l
l
aa l
quippe numero magnaque alacritate ad urbem defen­
dendam acoinoti, in praesidiariam cohortem descripti,
duce GHRISTIANO MELDERO, Mathematices professore,
quotidie arma exercuerunt, inque porta urbis, cui l
Albae nomen erat, et a<lia«:entil.>us munimentis per
integrum annum noctu diuque vigilts custodes excubias
" · egerunt, parati, si GUILIELMUS iussisset, hostibus obviam «
ire et acie decertare. Quapropter, urbe tandem obsi-
dionis metu liberata, a magistratibus ob rem praeclare
gestam publice laudati et honoris praemio ornati sunt.
Nec ab horum virtute et constantia degeneraverunt
nepotes. Cuius rei ipsum hoc quod vivimus saeculum
_ duplex spectavit exemplum. Cum enim NAPOLEON, llva
_ relicta, novam nostratibus servitutem intentaret, huius
Academiae alumni statim ad arma convolarunt, acce-
ptoque de victoriis ad Quadrivium et Waterloam nuncio l
in Franciam missi, duee FREDEPJCO Principe, Regis
filio, per tres fere menses in praesidiis ita steterunt, l
ut multa quotidie pericula multosque labores fortiter
sustinerent. Iterum, quo tempore tristissimae cum Belgis
discordiae in seditionem et bellum eruperant, studiosi
L nostri nulla mora interposita militiae nomina dantes
` novam formaverunt ,,Velitum Leidensium centuriam,"
l quae cum diu in Belgii tinibus sagta stetisset, Neer- l
, landiae iura ac dignitatem pugnando etiam defendit,
E Lovaniumque victrix intravit, nuno armis, ut olim doc-
, trina et ingenio, a Leida superatam. Sed non enarrabo
l quae omnium ore celebrata sunt. Alii copiose narra-
verunt *7), nec quisquam vestrum est, quin ab avo
·
x