HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 40

JPEG (Deze pagina), 712.02 KB

TIFF (Deze pagina), 6.97 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

F
38
gentis, qua nulla umquam constantior fuit libertatis
custos ac propugnatrix, Academiam a se conditam esse
voluit libertatis praesidium. Academia, qua fuit sem-
perque erit erga GUILIELMUM pietate, suae sibi nobili­
tatis conscia, in tutanda sanctissima causa ofücium
. praestitit ­- praestabitque.
Satis multa dixi de professoribus: ad vos redeundum i '
est, lectissimi iuvenes, ad vestros patres, avos, proavos,
quotquot huius Academiae alumni fuerunt. Ubi enim
agitur de Alma Matre, libertatis conservatrice, sua laude
HOI] defraudanda est optima iuventus, quae quanto pa-
triae et libertatis amore arderet, rebus ipsis et factis
haud semel declaravit. Nec in pace tantum et otio ea .
laus spectata est, sed in gravissimis etiam periculis, _
cum respublica de salute dimicaret. Quod olim Lun.
CAPELLUS, cum Academiam inauguraret, auditores m0-
nuit, ,,eandem Pallada bellicam simul ac civilem, ar-
` morum et studiorum vigilem esse praesulem ¤¤)", id
posteris etiam non frustra dictum fuisse testantur il-
lustria in annalibus nostris exempla. Nondum Academia
primum saeculum absolverat, cum duo potentissimi
reges in Neerlandiae perniciem conspirare11t.LUDov1cUs ;
XIV cum ingenti exercitu in harum regionum medi­ `
tullium penetravit, iamque huic urbi ferro ignique mi- A
nitabatur. Itaque cives valla munire, vigilias disponere, 1
militiam obire, omnia parare ut vim cominus immi- k
nentem a moenibus arcerent Francisque contra starent, «
sicuti maiores adversus Hispanos steterant. Tum vero A
patriae non defuerunt adolescentes academici. Magno
. 1