HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 38

JPEG (Deze pagina), 697.22 KB

TIFF (Deze pagina), 6.98 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

· 36 K
unus excellentissimus auctor et adsertor fuit23)." Nec
umquam nostrates capiet oblivio illius diei, quo hanc
Musarurn sedem, ab altero GU1L1ELMo I in pristinum
honorem restitutam, solenni oratione inauguravit, pu-
blicae laetitiae disertissimus interpres. Eodem die simul
auspicatus est legem de institutione academica, cuius
scribendae ipse pars magna fuerat, prudentiae et libera-
litatis insigne documentum. Exinde, hac lege vigente,
nulla iam libertati obstiterunt impedimenta, vereque
historici nostri et ICti, wquodcumque maxime probabile
occurreret, id suo iure defenderunt." In quibus unum
inter omnes eminentem cognovimus THORBECKIUM, aeter-
num et Academiae et patriae decus. Cuius viri disci-
plina quantopere libertati profuerit, omnes aut ipsi re-
cordamur aut ab idoneis testibus accepimus. A docendi
autem munere ad negotia publica transgressus, princeps
fuit in condenda. de imperio lege, libertatis civilis iirmo
ac stabili fundamento, eamque, ad reipublicae guber­
nacula vocatus, et eximie fructuosam reddidit et nova-
rum legum salubritate auxit ac conürmavit. Sed nolo
in viri desideratissimi imagine immorari. Vix tres men-
ses sunt cum harum rerum memoriam grati celebra-
vimus. Fato ereptum nobis THonBEcK1UM luximus, sed I
magnum ex eo cepimus solatium, quod non omnis
mortuus est, multaque eius pars diu erit superstes in l
tot monumentis, quae exegit aere perenniora, inque
tanto talium discipulorum numero, quales nunc patriae
praesidio sunt et ornamento. Quorum complures in
hisce collegarum subselliis praesentes conspicio, pal-
1
· x