HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 29

JPEG (Deze pagina), 698.83 KB

TIFF (Deze pagina), 7.03 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

I
. ‘· l
l
1
27 l
tamen affirmare ausim, horum etiam operam libertatis
J causae fuisse utilissimam. In ipsa Academiae inaugu­
ratione, cum pompa solennis per plateas duceretur, -
IANUS DOUSA festivo epigrammate salutavit tum alios i
antiquitatis heroes, tum HIPPOCRATEM et ARISTOTELEM, ` l
in hano urbem advenas •=). Ea salutatio veluti vatici­
nium fuisse mihi videtur. Semper enim in medicis
nostris et naturae investigatoribus nescio quid Hippocra­
ticum et Aristotelicum habitavit. Qui licet ingentem
doctrinae copiam non spernerent, numquam tamen
l amaverunt polymathiam istam, quae, ut Graeci aiebant, l
,,sanam mentem non docet," sed sapientiam subacto
E iudicio comparatam. Testis sit unus omnium praestan­ i
tissimus B0ERHAv1Us, cuius aurea sententia ,,simplex l
sigillum veri" et ipsius instituendi methodum egregie
declarat, et tamquam regula fuit, ad quam deinde alii i
suam dirigerent. Haud ultima autem BOERHAVII laus J
haeofuit, quod rerum naturaliurn scientiam, olim hypo- ?
thesium levitate et inanium argumentationum vanitate
depravatam, ad sanam et simplicem ipsius naturae
observationem ao salubrem experientiam revocavit; eaque
ratio postea adeo invaluit, ut nostra quidem aetate nemo `
iam sit harum rerum peritus, quin suam disciplinam J
hoc fundamento niti proüteatur. Quae res dioi non
potest quantum et humanitati et libertati profuerit. l
Namque nihil est, quod a praeiudicatis opinionibus et
inepta superstitione certius animos liberet et ad altiora i
erigat, quam diligens et curiosa perscrutatio naturae,
quae optima est et aliarum' rerum et recte cogitandi