HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 25

JPEG (Deze pagina), 696.95 KB

TIFF (Deze pagina), 7.04 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

23
stare iudicio, id est, ut sapere discerent. Nec vereor
ne quid de aliorum laude iniquius detrahere videar,
si contendam regiam hanc docendi viam monstratam
_ esse ac munitam a summis illis in veterum literarum
s discipline hereibus, qui Universitatem nostram per tria
saecula non interrupta paene serie nobilitarunt. Hi enim
a IOSEPHO inde SCALIGER0 ad GOBETUM usque nostrum
semper sic habuere, ,,a1‘tem interpretandi, grammatices
et critices fundamentis innixam, primarium esse phi-
lologi 0fücium" 8). Quapropter in docendo hac een-
stanter ratione usi sunt, ut et grammatica, qua nulla
est ars ad excolendum animum efficaeior, et assidua
facultatis criticae exercitatione, auditorum ingenia ale- l
rent ac corroborarent, imprimis vero iudicandi s0ler­
tiam acuerent. Ab his igitur iuvenes nostri didicere,
non solum immortalia antiquitatis monumenta admi­
rari, genuinum libertatis amorem ubique spirantia, sed
etiam quid verum et rectum esset manifestis indiciis n
discernere, sanam in omnibus 1"ationem sequi, nihil A
temere credere, nec quidquam amplecti nisi quod eer- I
tum esset et cornpertum et exploratum, illius praecepti
memores, in quo studiorum tamquam norma ac 1"egula
H posita esset: omnis solidioris scientiae fundamentum
esse dubitationem. Praeterea, quod summum est, didi­
cerunt sui esse, nec iurare in verba magistri aut a
cuiuspiam auctoritate pendere. Videtis, AA., quemad­
modum sic non scholae tantum, sed vitae didicerint.
A Videtis, quae tali doctrina et exemplo in animos ado-
lescentium sparsa fuerint libertatis semina. Quid enim?