HomeOratio de Academia Lugduno-Batava libertatis praesidio, quam die IX Februarii a. MDCCCLXXIV, magistratu academico decendens habuPagina 24

JPEG (Deze pagina), 709.73 KB

TIFF (Deze pagina), 7.04 MB

PDF (Volledig document), 41.96 MB

ü
è
g 22
velint iudicant, nec nobis quoque professoribus parcunt.
i Bonum hercle factum et sanae libertatis indicium!
y Si quid in nos minus amice aut iniquius etiam iacta-
q tur, non multum commovemur; at laetamur, iuventuti _
‘ nostrae eam esse mxggaiaiap, quae decet ingenuos Batavos, ,
ut quae sentiant aperte eloqui audeant, nec cuiuspiam
auctoritatem in veri rectique aestimatione reformident.
q Quis vero, haec omnia qui reputet, negare poterit,
A L hosce adolescentes ipsis institutis academicis vitaeque
A ratione egregie praeparari ut animos gerant vere Hol-
landos, eoque ipso Academiarn, ut olim fuit, ita nunc
quoque esse libertatis praesidium? .
Sequitur ut dicam de docendi methodo, quae in Aca-
demia nostra plerumque fuit usitata. Cuius quae fuerit
efücacia ad alendam libertatem, vulgus fortasse non
t assequitur, sed probe perspectum habent prudentiores.
Notum est effatum veteris philosophi, ,,liberum esse
neminem, nisi sapientem". Quod etsi alio sensu olim
A usurpatum, tamen ad hanc quoque causam apte referri
potest. Verae enim libertatis, quae in animo et con-
scientia spectatur, fons est‘et principium sapientia,
sana illa rerum intelligentia, quae vera a falsis, recta
a perversis, solida ac duratura ab inani specie distin­ H
’ ' guit, rnentemque ad praeclara quaeque extollit. En vero
ipsum illud, quod in instituenda iuventute ante omnia
ä _ ' elaborandum esse censuerunt optimi quique, qui in hac
A I Academia docuere. Non hoc curandum sibi existima­ A
runt, ut quam maximam eruditionis copiam undique A
congererent discipuli, sed ut recte intelligere ac suo i